- VIGIL
- VIGILan quia visu agilis; anex Graeco ἀγαλλὸς, ab ἀγαλλιάω, a. in i. mutatô, Scalig. ad Varron. dictus est. Eorum olim Romae familia publica fuit, quae incendia restingueret. Seneca, Ep. 64. Intervenerunt quidam amici, propter quos maior fumus fieret: non hic, qui erumpere ex lautor um culinis et terrere Vigiles solet; sed hic modicius, qui hospites venisse significaret. Et hi quidem Senecae Vigiles ad Augustum pertinent, vide Sueton. in eo, c. 30. et Ioh. Xiphilmum: qui reiectâ Triumvirûm nocturnorum, Aedilium et Tribunorum Pleb. curâ, per se maluit huic rei consuli, institutô Praefectô Vigilum, de quo infra. habuit vero familia ista, ut Iul. Paulus scribit, l. 1. ff. de offic. Praef. Vig. stationem suam circa portas et muros, unde si opus esset evocabatur. Vide Laur. I'ignorium, Comm. de Servis. Neque frustra, ut enim notat Donatus ad illa Terentii in Adelphis, Actu 4. sc. 2. v. 44.— Priusquam ad portam venias, apud ipsum lacum:Varro docet, semper lacum portis addium: scil. ob usum iumentorum exeuntium et introeuntium: praeterea, ut adversum hostilem ignem portis de proximo subvenirerur. Vide Laut. Prignorium, locô citatô. In bellô (ubi Vigilias tesserasque Palamedes invenisse, bellô Troianô, legitur apud Plin. l. 7. c. 56.) in eadem gente, Vigiliarum, quarum tellera a Praefecto legionis petebatur, dispositio haec erat: Imperatorem eiusque tentorium, accubans custodiebat signum: Tribunorum tentoria et Equitum turmas deputati ex singulis. Itidem per singulos ordines omnes ex se ipsi custodias disponebant: coeteras Imperator; fiebantque ut plurimum tres excubiae: apud Quaestorem una, binae apud Legatos Consiliariosque: exteriorem castrorum aspectum Velites complebant, totum interdiu vallum circumsidentes. Portas singulae ex iis decades accubantes serubant: eos qui erant Vigiliis deputati, ex singulis custodiis, qui primam vigiliam acturi erant, unus ex signis siugulis Tergiductor velpere ducebat ad Tribunum: qui dabat singulis taleolas per singulas vigilias brevem admodum habentes characterem: quô acceptô, illi ad destinata tendebant loca. Fides circuitionis Equitibus committebatur: quique praeoptati erant per Tergiductores, ex prima ala quatuor, ubi sorriti essent vigilias, conferebant se ad Tribunum, accipiebantque in scriptis, quot vigilias circumire oporteret. Postea vero accubabant ii quatuor iuxta prim um signum Triariorum, cuius Princeps curam gerebat, ur competens vigilus signum tubâ datetur. Cum vero tempus accessit, primam visebat vigiliam, qui sortitus erat. Circuibat autem praedicta loca, non circa vallum, adirusque, sed omnia per signa turmasque et si inveniebat Vigiles primae vigilantes, accipiebat ab iis taleolam: sin autem offendebat quempiam dormientem, aut locum deseruisse, attestatus proximos abibat. Idem fiebat ab iis, qui deinceps vigilias circumibant. Dandi vero signum buccina per singulas vigilias, quod circuitoribus conveniebat cum Vigilibus, Ductoribus ordinum primi signi Triariorum utriusque legionis quottidie cura incumbebat. Circuitarum singuli, sub ipsam lucem, referebant tesseras ad Tribunum, atque, si omnes essent reddirae, sine delicto abibaut: sin pauciores artulissent, inquirebatur ex charactere, quaenam custodia defecerit: quod si in ipso circuitore esset culpa, fuste caedebatur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 13. ex Polybio, l. 6. De buccina, quâ Vigiliarum tempus indicabatur, ita Properr. l. 4. El. 4. v. 63.Et iam quarta canit venturam buccina lucem.Apud Athenienses, excubitores nocturnis vigiliis nolam pulsabant, ad cuius pulsum ilico respondendum erat, ut Suidas refert in Κωδωνοφορῶν. Unde Aristophanes in Avibus, iubet Codonophorum circumcurrere, Κωδωνοφορῶν περίτρεχε; id est circumite urbem ac excubias seu Vigiles, ut, num hi officium strenue obirent, deprehenderet. Quomodo vero id factum, ita ex coniectura docet Magius: Codonophorus circumcurrens (hodie Ronda) tintinnabulô personabat; cui si non statim Vigiles occurrissent vel assurrexissent, eos minime vigilâsse, sed tinnitu e somno fuisse excitatos, erat apertum. Idem apud Iccium portum (Caletum quidam vocant) aliisque locis praesidiariis obtiner etiamnum: quemadmodum si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium dabatur olim hodieque per universam fere Belgicam, ut alibi dictum. Germani vero nostrâ aetate, cum Vigiles mutant, tympanum pulsate tibiâque canere solent. Vide Hieron. Magium, de Tintinnabulis, c. 10. cum Notis Fr. Sweertii. Coeterium apud Hebraeos vetustiores Graecosque (qui diem quoque in stationes tres, quaternis horis constantes, partiebantur, Farnabius ad Thyestem Senecae, v. 798.) tergemini Vigiles noctu excubabant, quum Romani in quatuor Vigilias noctem haberent divisam. Ad quem proin priorem morem alludit Ausonius, Griphô Ternarii, v. 25. Edyll. 11.—— noctisque per umbramTergemini vigiles ——Et quidem primam Hebraei vocabant initium vigiliarum, Thren. c. 2. v. 19. secundum mediam, Iudic. c. 7. v. 19. tertiam vigiliam matutinam. Donec et ipsi, sed non nisi Romanis temporibus, 4. quoque earum constituerunt: hinc quartae mentio Matthaei c. 14. v. 25. et Marci c. 6. v. 48. Lucas tamen morem veterem securus tertiam pro ultima videtur habere, c. 12. v. 38. Vide quoque supra voce Nox. Poenas Vigilum suô munere non rite defunctorum quod attinet, semper illae, bellô inprimis et rebus creperis, atroces fuêre. Nota vox Graeci Ducis, cum Vigilias ipse obiens vigilem dormientem gladiô confodisset, εὕδοντα κατέ λαβον, εὕδοντα κατέλιπον, dormientem inveni, dormientem reliqui. Apud Romanos, qui tumultu Gallicô negligentior officii Vigil fuerat, de saro pracipitatus est, teste Liviô, l. 5. c. 47. qui alias tesseram non reddidisset, aut dormivisset, aut locum vigiliae deseruisset, virgis caedebatur, vide infra Virga. Ne igitur somnus obreperet, solebant Excubitores Vigilesque, apud nonnullas gentes, cantu tempus fallere, cantilenisque quibus Regum suorum iustitiam virtutesque praedicabant, noctem insomnem traducere, uti discimus ex Amm. Marcellino, l. 24. Obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici, iustitiam felicitatemque Regis sui canoris vocibus extollentes. Vide etiam Zosimum, l. 3. ut alia omittam. Graecis recentioribus Vigiliae βίγλαι sunt, ex vigla contracto; unde verbum perviglare, apud Auctorem Pervigilii Veneris,De tenente tota nox est perviglanda canticis.Et Biglae Drungarius, apud Byzantinos, idem cum Vigilum Praefecto, apud veteres Romanos, vide supra in ea voce, ut et voce Circa, item ubi de Veterum Excubiis, et Nocte. Addam saltem, quae de servis Custodibus, Horreis Insulisque, in quibus plerumque fortunarum suarum pretiossimam homines opulenti partem reponebant, adposiris, praeter Paulum ICtum, l. 3. ff. de off. Praef. Vig. habet Iuvenalis, Sat. 14. v. 304.— Misera est magni custodia census.Dispositis praedives hamis vigilare cohortemServorum noctu Licinus iubet, attonitus proElectro, signisque suis etc.Ubi Antiquus Interpres, Per translationem, inquit, disciplinae militaris Sparteolorum Romae, quorum cohortes in tutelam Urbis cum hamis et cum aqua vigilias curare consueverunt vicinis, etc. De iure Excubiarum, maioribus Iustitiariis mediô aevô, comperente, vide Car. du Fresne voce Wactae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.